Página
Oraciones
Oraciones coordinadas:
- Milites in lumine pontes fecerunt, nam magna pars pontium interrupta erat ab hostibus.
- Tempus omnia delet, urbium turres, hominum stirpem, at nomina hominum illustrium non delebit.
- Romani omnes gentes vicerunt omnibusque gentibus iura dederunt.
- Dejotarus magno animo et erecto est, nec unquam succumbit inimicis.
- Est philosophi habere non errantem et vagam, sed stabilem certamque sententiam.
- Nihil est praestantius deo; ab eo igitur mundum necesse est regi.
- Romulus ad spectaculum ludorum vicinos Romae populos invitat atque feminas rapit.
- Non solum ductores nostri, sed etiam universi exercitus ad non dubiam mortem concurrerunt.
- Orator animos saepe in hilaritatem risumve convertat.
- Illa iniusta bella sunt, nam sine causa suscepta sunt.
- Galli turpe esse ducunt frumentum manu quaerere, itaque armati alienos agros demetunt.
- Bonum ex malo non fit; divitiae fiunt autem ex avaritia, divitiae ergo non sunt bonum.
- Antiquis temporibus reges exercitibus praeerant, sed nostris temporibus consules exercituum duces sunt.
- Homines ad homines iuvandos servandosque nobis impellendi sunt.
- Ex onmibus metallis ferrum minime rarum est, aurum autem rarissimum.
Oraciones subordinadas sustantivas de Infinitivo:
- Medicus Pyrrhi nocte ad Fabricium consulem venit promittens veneno se Pyrrhum occisurum (esse).
- Prusias Romanis legatis dixit eos Hannibalis domum facile invenire posse.
- Cogitemus semper illum, quem servum nostrum vocamus, eodem modo esse ortum ac nos.
- Belgae populi Romani exercitum hiemare in Gallia moleste ferebant.
- Consul nuntiavit Romanos ab hostibus victos esse, eosque Romam contendere atque arcem obsessuros esse.
- Caesari nuntiatum est equites Ariovisti propius accedere, et ad nostros obequitare, et lapides telaque in nostros conicere.
- Postero die prima luce Caesar captivos e castris profectos esse comperit.
- Sub vesperum Caesar portas claudi militesque ex oppido exire iussit.
- Orpheum poetam docet Aristoteles numquam fuisse.
- Scimus milites nostros pugnare, pugnavisse pugnaturosque esse semper pro patria.
Or. sub. completivas con QUOD:
- Accidit peropportune quod postero die Germani in castra venerunt.
- Neque in eo solum offenderat quod patriae male consuluerat, sed etiam quod amicitiae fidem non praestiterat.
- Hoc enim uno praestamus vel maxime feris, quod colloquimur inter nos, et quod dicendo exprimere sensa possumus.
- Maior pars hominum conqueritur quod homini tam breve ad vivendum tempus detur.
- Non tibi obicio quod hunc virum spoliavisti.
- Accedebat quod saepe omnes homines suum fatum querebantur.
- Multum eos adiuvabat quod flumen ex nivibus creverat.
- Mirari Cato se aiebat quod non rideret harupex, haruspicem cum videret.
- Accedebat quod Galli suos liberos ab se abstractos obsidum nomine dolebant.
- Tibi gratias ago quod me omni molestia liberavisti.
Or. sub. completivas con UT, NE, QUOMINUS y QUIN:
- Senatus decrevit darent operam consules ne quid respublica detrimenti caperet.
- Fieri solet ut homines multa loquantur et pauca agant.
- Omnes metuebant ut ex hoc morbo amicus convalesceret.
- Non dubito quin tibi ingenio nemo praestiterit.
- Nec aetas impedit quominus agri colendi studia teneamus.
- Cavete ne spe praesentis pacis perpetuam pacem amittatis.
- Accidit ut Athenienses Chersonesum colonos vellent mittere.
- Timor deinde patres incessit ne civitatem sine imperio, exercitum sine duce, vis aliqua externa adoriretur.
- Nihil sapienti potest obstare quominus beatus sit.
- Caesar ad Ariovistum legatos misit et ab illo postulavit ut colloquio locum eligeret.
Or. sub. interrogativas indirectas:
- Caesar Dumnorigi custodes ponit ut quae agat, quibuscum loquatur scire possit.
- Rana rugosam inflavit pellem et natos suos interrogavit an bove esset latior.
- Quaero ex te utrum id verum sit an falsum.
- Quid agas de omnibus rebus et quid facturus sis, fac nos diligentissime certiores.
- Pater interrogavit filium velletne secum in castra proficisci necne.
- Prima contio Pompei qualis fuisset scripsi ad te antea.
- Videamus primum deorumne providentia mundus regatur, deinde consulantne rebus humanis.
- Ulixes Nausicaam rogavit deane esset an mortalis; at Nausicaa Ulixem interrogavit quae esset eius patria.
- Minos in inferis hominess interrogabat quomodo in terris egissent.
- Posthac non scribam ad te quid facturus sim, sed quid fecerim.
Or. Sub. Adjetivas o de relativo:
- Caesar iter in ea loca facere coepit in quibus esse Germanos audiebat.
- Nonnulli sunt qui aut ea quae inminent non videant, aut ea quae vident dissimulent.
- Augustus, cuius auctoritas magna fuit, electus est dictator perpetuus.
- Prima luce omnem equitatum, qui novissimum agmen moraretur, praemisit.
- Epicurus est non satis politus eis artibus quas, qui tenent, eruditi appellantur.
- Caesar Helvetios in fines suos, unde erant profecti, reverti iussit.
- Sunt permulta quae orator a natura nisi habet, non multo a magistro adiuvatur.
- Ego habeo senectuti magnam gratiam, quae mihi sermonis aviditatem auxit, potionis et cibi sustulit.
- Iuppiter, cui Romani in Capitolio templum dedicaverunt, maximus deorum erat.
- Nulla enim est natio quam pertimescamus, nullus rex qui bellum populo Romano facere possit.
O. sub. adverbiales finales:
- Reguli in unum convenerunt ut inter se de cunctis negotiis disceptarent.
- Eo consilio domos suas Helvetii reliquerant, ut toti Galliae bellum inferrent.
- Suscipienda bella sunt ob eam causam, ut sine iniuria in pace vivamus.
- Milites dux iusserat in genua subsidere quo tutiores essent a sagittarum ictibus.
- Iudex punit non quia peccatum est, sed ne peccetur. Legum idcirco omnes servi sumus, ut liberi esse possimus.
- Catilina affirmabat se in exsilium proficisci ut res publica salva foret, neve seditio oreretur.
- Carthaginienses legatos alios ad Scipionem ut indutias facerent, alios Romam ad pacem petendam, mittunt.
- Bituriges ad Haeduos legatos mittunt subsidium rogatum, quo facilius hostium copias sustinere possint.
- Athenienses miserunt Delphos consultum quidnam facerent de rebus suis.
- Exsules Thebani omnes fere Athenas se contulerant, non quo sequerentur otium, sed ut patriam recuperare niterentur.
Or. Sub. Adv. Causales:
- Pugiles in iactandis caestibus ingemescunt, non quod doleant animove succumbant, sed quia profundenda voce omne corpus intenditur, venitque plaga vehementior.
- Cum solitudo et vita sine amicis insidiarum plena sit, ratio ipsa nos monet ut amicitias comparemus.
- Romulus eiusque socii, cum uxores non habuerint, mulieres Sabinas rapere statuerunt.
- Quia dives es, non idcirco beatus es; quia pauper, non idcirco miser.
- Quandoque extra ordinem in hostem pugnavisti, punitus eris.
- Manlius Torquatus bello Gallico filium suum, quod is contra imperium pugnaverat, necari iussit.
- Validior apud eos Arminius erat quando bellum suadebat.
- Solis ortus, cursus, occasus nemo admiratur quod cotidie fiunt.
- Nemo patriam amat quia magna est, sed quia sua.
- Inimicos habeo cives Romanos quod sociorum iura defendi.
Or. Sub. Adv. Comparativas:
- Ut saepe nobilitatem, sic ea tempestate plebem ex secundis rebus insolentia ceperat.
- Plato rationem in capite sicut in arce posuit.
- Quid est oratori tam necessarium quam vox?
- Sapiens e vita, tamquam ex hospitio, non tamquam domo discesit.
- Tanta poena afficimus improbos quantum aequitas humanitasque patitur.
- Non aliter hodie cogitat quam olim cogitabat.
- Ut quisque doctissimus est, ita modestissimus.
- Quanto erat in dies gravior atque asperior oppugnatio, tanto crebriores litterae nuntiique ad Caesarem mittebantur.
- Ut ignis aurum probat, sic miseria probat virtutem.
- Ut erat laena amictus, ita venit in contionem.
Or. Sub. Adv. Consecutivas:
- Ea condicione nati sumus, ut nihil, quod homini accidere possit, recusare debeamus.
- Tantum honorum in me cumulasti ut nihil felicitatis meae desit.
- Tantus fuit ardor animorum, adeo intentus pugnae animus ut eum motum terrae... nemo pugnantium senserit.
- Ita hostes repente celeriterque procurrerunt ut spatium pila in hostes coniciendi non daretur.
- Impiorum nemo tam audax umquam fuit quin abnueret a se commissum esse facinus.
- Pompeius Atticus sic Graece loquebatur ut Athenis natus videretur.
- Tanta vis probitatis est ut eam etiam in hoste diligamus.
- Risus saepe ita repente erumpit ut eum cupientes tenere nequeamus.
- Ea celeritate atque eo impetu milites ierunt ut hostes impetum legionum sustinere non possent.
- Nulla bestia sic immanis est ut catulos suos non amet.
O. Sub. adv. Concesivas:
- Druentia amnis, cum aquae vim vehat ingentem, tamen non navium patiens est.
- Tametsi nostri a duce et a fortuna deserebantur, tamen omnem spem salutis in virtute ponebant.
- Inimicum, quamvis humilem, prudentis est metuere.
- Homo, quamvis sit doctus, multa ignorat; vir doctus, tametsi multa scit, multa tamen se nescire sentit.
- Cum victoriam non speraret, tamen Leonidas usque ad mortem pugnavit.
- Deum etsi non videmus, tamen ex operibus eius agnoscere possumus.
- Ut rationem Plato nullam afferret, tamen ipsa auctoritate me frangebat.
- Paupertas malum est, mendicus ergo beatus nemo potest, quamvis sit sapiens.
- Iugurtha, cum omnes gloria anteiret, omnibus tamen carus erat.
- Adherbal, tametsi Romam legatos miserat, qui senatum docerent de caede fratris, tamen parabat armis contendere.
Or. Sub. Adv. Temporales:
- Metellus ubi primum magistratum ingressus est, ad bellum quod gesturus erat animum intendit.
- Cum vos considero, milites, et cum facta vestra aestimo, magna me spes victoriae tenet.
- Simul ac fortuna dilapsa est, devolant omnes amici.
- Caesari cum id nuntiatum esset, maturat ab urbe proficisci.
- Hi cum Caesarem in itinere convenissent et pacem petiissent, paruerunt.
- Dum ea conquiruntur et conferuntur nocte intermissa, circiter hominum milia sex ad Rhenum contenderunt.
- Antequam de re publica dicam ea quae dicenda (esse) arbitror, exponam breviter consilium profectionis meae.
- Epicurus ex animis hominum extraxit radicitus religionem cum diis inmortalibus et opem et gratiam sustulit.
- Oppidani, simul atque signa nostra viderunt, portas aperierunt.
- Facile omnes, cum valemus, recta consilia aegrotis damus.
O. sub. Adv. Condicionales:
- Pecunia, si ea scis uti, ancilla est; si nescis, domina.
- Si Hasdrubal exercitum suum cum Hannibalis fratris exercitu iungere potuisset, Romani in magno discrimine fuissent.
- Si vincimus, omnia nobis tuta erunt. Si metu cesserimus, eadem illa adversa fient.
- Memoria minuatur nisi eam exerceas, aut etiam si sis natura tardior.
- Nisi Alexander essem, ego vero vellem esse Diogenes.
- Vinceris dolore si cesseris; vinces si te contra dolorem intenderis.
- Si possent homines facere sibi sortem nascendi, nemo esset humilis, nemo egenus; sed natura nos regit.
- Me dies, vox, latera deficiant si haec omnia enumerare velim.
- Nisi Latini sua sponte arma sumpsissent, capti et deleti eramus.
- Servi mei si me isto pacto metuerent, ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam (esse) putarent.
Última modificación: lunes, 17 de julio de 2017, 12:21